- INSULAM deportatio (in)
- in INSULAM deportatiomoribus Rom., frequens: quâ fini asperrimae Insularum ut Gyarus, aliaequeve, electae, uti discimus ex Suet. Tito flav. Domit. c.8. ubi vide Marcil. ut et Not. ad Spectacula Martialts Non autem post damnationem fieat illa, sed mora intercedebat aliqua, dum iocarentur exportandi, teste eodem Suet. in Vesp. c. 13. Locatos vero esse, docet M. Seneca Controv. 6. l. 9. Cum sciret in exilium deportandos locari solere. Sic locati, quemadmodum sub voce Praeconis ad navim perducerentur, observare licet in vet. Scriptore Vitâ D. Apollinaris: quomodo porto aveherentur, patet narratione Philonis Herenni de Flacco exsule avecto in Andrum Ins. Marcil. ubi supra.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.